Bartholomaeus Zimorowicz

Leopolis Triplex

PERINCLITI SENATUS LEOPOLIENSIS NOBILISSIMIS VIRIIS DOMINIS CONSULIBUS

Iniuriam gravem precalaro nomini vestro infligeret, quicunque Leopolim, cuius potior pars estis, amplioribus laudibus cumulandam censerel, supra quam ab universa Polonia laudes accepit, postquam ornamentum tutamentumque terrarum Russiae ore totius regni pronuntiata est. Quo uno acroamate quid amplius ad famam eius fingi aut illustrius ad gloriam dei a quopiam poterit, cum omnes omnium panegyres in se complectatur? Non negaverim plerasque externarum urbium lata admodum agnomina indita habere, in iisque sibi applaudere. Etiamnum Romam caput mundi, orbis magistram, Antiochiam theopolim, Damascum oculum orientis, Panormum hortum Siciliae, Turingiam lumen Germaniae, Hiberniam patriam sanctorum, Antverpiam occellum urbium, Latii lumen Florentiam, maris reginam Venetiam nominari audimus.Verum huiusmodi adulteria vocamina e cerebro fabulosi potae aut logodaedali rhetoris promanasse nemo infitiari potest, quorum vernantia ingenia elegantiis factitiorum verborum potissimum solet scatere. At Leopolim, non domestici praeconis clogio aut professoria scriptoris umbratici lingua, sed publico amplissimorum ordinum regni oraculo decus et munimen Russiae appellatam, maiore testimonio et praeconio non indigere vel ipsa invidia fatebitur. Plamarium siquidem est virum magni nominis encomiasten habere, quid totam illamque liberam rempublicam, cuius gloria caelos ascendit? Proinde neque ego tantae dignationi de meo quidquam affingere praesumpsi; comitiis tantummodo centuriatis plausum. Leoni autem vestro, in sole Sarmatico hospitanti, pompam face historiali addere statui, quamvis hanc quoque facem

solus amor patriae ratione valetior omni

subdiderit mihi, ut in recensendis rebus domesticis facundia cuivis, in pervestigandis autem diligentia nemini cederem, hocque tenue vectigal, natali meo debitum, ad sanctius aerarium vestrum deferrem. Ut enim, quae res est, eloquar, magnam partem mei, maiorem litteraturae, si quae mihi inest, Leopolis sibi vindicat, cuius appetentiam adhuc in schola uteri materni infanti insevit, cum primo lacte sub magistrio patris puero instillavit, tota denique vita ipsa cariorem redditit.

Nec dubium senatus vester regnum supra Minervam meam adii, ex quo multiplex ingenium eius iniecta, ut verbis Senecae utar, manu e caeno plebeio extraxit, neve amplius intra vulgus pateret, calamo particio per septem viros suos, excelsos meos, quorum nominibus gratus assurgo, supra nidum gentilem evexit, eodemque calamo, fortuna priore proscripta, fascibus consularibus Musas meas suburbanas adscripsit. Tot igitur nominibus nomen meum censui vestro obnoxium. Cumalia ratio expugnendi haud suppeteret, illum ipsum calamum a patribus vestris acceptum in patrios annales strinxi, hos fasces urbanos fastis popularibus submisi, ut scilicet patriam, quam mihi sors nascendi dedit, neque per Livios Roxanos aeternam, neque per augustos vestrates marmoream hucusque factam, saltem e latericia litterariam, e Russica Romanam pro virili mea facerem. Quia vero nemo spernit artificem, nisi qui artem eius ignorat, vos autem et litteras probe nostis et digna illis agentes odisse non potestis, Leopolim quoque meam litterariam una cum archtecto eius fraterna manu excipite, in latericia longum, in litteraria aeternum vivite!


IN STEMMA CIVITATIS LEOPOLIENSIS,
LEONEM ANTERIORIBUS PEDIBUS TRES COLLES STELLA INSIGNITOS TENENTEM:

I
In caelo stellis, in terra montibus altis
Pulchrius atgue nihil grandius orbis habet.
Haec leo Roxanus quoniam gerit ambo trophaea,
Plus illi caelum nec dare terra potest.

II
Vitiferos montes inter monumenta triumphi
Pompeium loquitur fama tulisse ducem.
Sidera qui raperet caelo, vel rapta trophaeis
Adderet astra suis, nemo vel unus erat.
Soli Roxano montes stellamque leoni
Roma triumphatrix deditione dedit.

Iosephus Bartholomaeus Zimorowicz








29

2003